letras.top
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

letra de o bone jesu - robert carver

Loading...

o bone jesu, o piissime jesu, o dulcissime jesu
o jesu fili virginis mariae plenus pietate
o dulcis jesu
secundum magnam misericordiam tuam
miserere mei
o clementissime jesu
deprecor te per illum sanguinem pretiosum
quem pro peccatoribus effundere voluisti
ut abluas iniquitatem meam
et in me respicias
miserum et indignum peccatorem
et hoc nomen jеsum invocantem
o nomen jesu, nomеn dulce, nomen jesu
nomen dilectabile, nomen jesu, nomen suave
quid enim est jesus nisi salvator?
ergo bone jesu propter nomen tuum
salva me ne peream
et ne permittas me d-mnari
quem tu ex nihilo creasti
o bone jesu ne perdat me iniquitas mea
rogo te, piissime jesu
ne perdas me quem fecit tua bonitas
o dulcis jesu, recognosce quod tuum est
et absterge quod alienum est
o amantissime jesu, o desideratissime jesu
o mitissime jesu, o jesu
admitte me intrare regnum tuum, dulcis jesu

letras aleatórias

MAIS ACESSADOS

Loading...