letras.top
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

letra de sicut cervus - richard burchard

Loading...

in finem. intellectus filiis core
sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, deus
sitivit anima mea ad deum fortem vivum: quando veniam et apparebo ante faciem dei?
fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: ubi est deus tuus?
haec recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum dei, in voce exultationis et confessionis sonus epulantis
quare tristis est, anima mea? et quare conturbas me? spera in deum, quoniam confitebor illi, salutare vultus mei
et deus meus. a me ipso anima mea turbata est: propterea memor ero tui domine de terra iordanis et hermonis a monte modico
abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt
in die mandavit dominus misericordiam suam, et nocte declaravit; apud me oratio deo vitae meae
dicam deo: susceptor meus es; quare me oblitus es? et quare me reppulisti, et quare tristis incedo, dum adfligit me inimicus?
dum confringuntur omnia ossa mea, exprobraverunt me qui tribulant me dum dicitur mihi per singulos dies: ubi est deus tuus?
quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? spera in deum, quoniam confitebor illi, salutare vultus mei, et deus meus

letras aleatórias

MAIS ACESSADOS

Loading...