letras.top
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

letra de missa gloria tibi trinitas - john taverner

Loading...

gloria in excelsis deo
et in terra pax hominibus bonae voluntatis
laudamus te. benedicimus te
adoramus te. glorificamus te
gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam
domine deus, rex caelestis, deus pater omnipotens
domine fili unigenite, iesu christe
domine deus, agnus dei, filius patris
qui tollis peccata mundi, miserere n0bis
qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram
qui sedes ad dexteram patris, miserere n0bis
quoniam tu solus sanctus. tu solus dominus
tu solus altissimus, iesu christe
cum sancto spiritu, in gloria dei patris
amen

credo in unum deum
patrem omnipotentem
factorem caeli et terrae
visibilium omnium et invisibilium
et in unum dominum
jesum christum
filium dei unigenitum
et ex patre natum ante omnia saecula
deum de deo, lumen de lumine
deum verum de deo vero
genitum, non factum
consubstantialem patri:
per quem omnia facta sunt
qui propter nos homines
et propter nostram salutem
descendit de caelis
et incarnatus est de spiritu sancto
ex maria virgine:
et h0m- factus est

crucifixus etiam pro n0bis sub pontio pilato:
passus, et sepultus est

et resurrexit tertia die
secundum scripturas
et ascendit in caelum:
sedet ad dexteram patris
et iterum venturus est
cum gloria judicare vivos et mortuos:
cujus regni non erit finis

et in spiritum sanctum dominum
et vivificantem:
qui ex patre, filioque procedit
qui cum patre, et filio simul adoratur
et conglorificatur:
qui locutus est per prophetas

et unam, sanctam, catholicam et apostolicam ecclesiam
confiteor unum baptisma
in remissionem peccatorum
et expecto resurrectionem mortuorum
et vitam venturi saeculi
amen
sanctus, sanctus, sanctus
dominus deus sabaoth
pleni sunt coeli et terra gloria tua
osanna in excelsis

benedictus qui venit
in nomine domini
osanna in excelsis

benedictus qui venit
in nomine domini
hosanna in excelsis

agnus dei, qui tollis peccata mundi, miserere n0bis
agnus dei, qui tollis peccata mundi, miserere n0bis
agnus dei, qui tollis peccata mundi, dona n0bis pacem

letras aleatórias

MAIS ACESSADOS

Loading...