letras.top
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

letra de o admirabile commercium - adrian willaert

Loading...

o admirabile commercium
creator generis humani animatum corpus sumens
de virgine nasci dignatus est
et procedens h0m- sine semine
largitus est n0bis suam deitatem

quando natus es ineffabiliter ex virgine
tunc impletae sunt scripturae:
sicut pluvia in vellus descendisti
ut salvum faceres genus humanum
te laudamus deus noster
rubum quem viderat moyses incombustum
conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem
dei genitrix, intеrcede pro n0bis

germinavit radix jеsse
orta est stella ex jacob
virgo peperit salvatorem
te laudamus deus noster

ecce maria genuit n0bis salvatorem
quem johannes videns exclamavit dicens:
ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi
alleluja

mirabile mysterium
declaratur hodie
innovantur naturae
deus h0m- factus est
id quod fuit permansit
et quod non erat assumpsit
non commixtionem passus
neque divisionem

magnum haereditatis misterium
templum dei factus est uterus nesciens virum
non est pollutus ex ea carnem assumens
omnes gentes venient dicentes:
gloria tibi domine

letras aleatórias

MAIS ACESSADOS

Loading...