letras.top
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

letra de aurea luce - tomás luis de victoria

Loading...

aurea luce et decore roseo
lux lucis, omne perfudisti saeculum:
decorans caelos incl-to martyrio
hac sacra die, quae dat reis veniam

janitor caeli, doctor orbis pariter
judices saecli, vera mundi lumina:
per crucem alter, alter ense triumphans
vitae senatum laureati possident

o felix roma, quae tantorum principum
es purpurata pretioso sanguine
non laude tua, sed ipsorum meritis
excellis omnem mundi pulchritudinem
jam, bone pastor petrе, clemens accipe
vota prеcantum, et peccati vincula
resolve, tibi potestate tradita
qua cunctis cœlum verbo claudis, aperis

doctor egregie, paule, mores instrue
et mente polum nos transferre satage:
donec perfectum largiatur plenus
evacuato quod ex parte gerimus

olivae binae pietatis unicae
fide devotos, spe robustos maxime
fonte repletos caritatis geminae
post mortem carnis impetrate vivere

sit trinitati sempiterna gloria
honor, potestas atque iubilatio
in unitate, cui manet imperium
ex tunc et modo per aeterna saecula

letras aleatórias

MAIS ACESSADOS

Loading...