letras.top
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

letra de quod chorus vatum - thomas tallis

Loading...

quod chorus vatum venerandus olim
spiritu sancto cecinit repletus
in dei factum genitrice constat
esse maria

haec deum caeli dominumque terrae
virgo concepit peperitque virgo
atque post partum meruit manere
inviolata

quem senex justus simeon in ulnis
in domo sumpsit domini, gavisus
ob quod optatum proprio videret
lumine christum

tu libens votis, petimus, precantum
regis aeterni genetrix, faveto
clara quae fundis geniti benigni
munеra lucis

christe, qui lumen patris es supеrni
qui patris n0bis reseras profunda
nos fac aeterne tibi ferre laudes
lucis in aula

letras aleatórias

MAIS ACESSADOS

Loading...