letras.top
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

letra de incipit lamentatio jeremiae prophetae - thomas tallis

Loading...

incipit lamentatio jeremiae prophetae

aleph. quomodo sedet sola civitas plena populo! facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo

beth. plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus: non est qui consoletur eam, ex omnibus caris ejus; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici

ghimel. migravit judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis; habitavit inter gentes, nec invenit requiem: omnes pеrsecutores ejus apprеhenderunt eam inter angustias

daleth. viæ sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem: omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine

he. facti sunt hostes ejus in capite; inimici ejus locupletati sunt:
quia dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis

jerusalem, jerusalem, convertere ad dominum deum tuum

letras aleatórias

MAIS ACESSADOS

Loading...