letras.top
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

letra de in exitu israel - maurizio cazzati

Loading...

1. in exitu israel de aegypto, – domus iacob de populo barbaro
2. facta est iudaea sanctificatio eius, – israel potestas eius
3. mare vidit et fugit: - iordanis conversus est retrorsum
4. montes exultaverunt ut arietes: - et colles sicut agni ovium
5. quid est tibi mare quod fugisti? – et tu iordanis quia conversus es retrorsum?
6. montes exultastis sicut arietes- et colles sicut agni ovium
7. a facie domini mota est terra, – a facie dei iacob
8. qui convertit petram in stagna aquarum, – et rupem in fontes aquarum
9. non n0bis domine non n0bis: – sed nomini tuo da gloriam
10. super misericordia tua et veritate tua: – nequando dicant gentes: ubi est deus eorum?
11. deus autem noster in caelo: – omnia quaecumque voluit fecit
12. simulacra gentium argentum et aurum, – opera manuum hominum
13. os habent et non loquentur: – oculos habent et non videbunt
14. aures habent et non audient: – nares habent et non odorabunt
15. m-n-s habent et non palpabunt + pedes habent et non ambulabunt: – non clamabunt in gutture suo
16. similes illis fiant qui faciunt ea: – et omnes qui confidunt in eis
17. domus israel speravit in domino: – adiutor eorum et protector eorum est
18. domus aaron speravit in domino: – adiutor eorum et protector eorum est

letras aleatórias

MAIS ACESSADOS

Loading...