letras.top
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

letra de lauda sion - luigi cherubini

Loading...

lauda sion salvatorem
lauda ducem et pastorem
in hymnis et canticis
quantum potes, tantum aude
quia maior omni laude
nec laudare sufficis

laudis thema specialis
panis vivus et vitalis
hodie proponitur
quem in sacrae mensa coenae
turbae fratrum duodenae
datum non ambigitur

sit laus plena, sit sonora;
sit iucunda, sit decora
mentis iubilatio
dies enim solemnis agitur
in qua mensae prima recolitur
huius institutio

in hac mensa novi regis
novum pascha novae legis
phase vetus terminat
vetustatem novitas
umbram fugat veritas
noctem lux eliminat
quod in coena christus gessit
faciendum hoc expressit
in sui memoriam:
docti sacris institutis
panem, vinum in salutis
consecramus hostiam

dogma datur christianis
quod in carnem transit panis
et vinum in sanguinem
quod non capis, quod non vides
animosa firmat fides
praeter rerum ordinem

sub diversis speciebus
signis tantum et non rebus
latent res eximiae:
caro cibus, sanguis potus
manet tamen christus totus
sub utraque specie

a sumente non concisus
non confractus, non divisus
integer accipitur
sumit unus, sumunt mille
quantum isti, tantum ille
nec sumptus consumitur
sumunt boni, sumunt mali
sorte tamen inaequali
vitae vel interitus
mors est malis, vita bonis
vide paris sumptionis
quam sit dispar exitus

fracto demum sacramento
ne vacilles, sed memento
tantum esse sub fragmento
quantum toto tegitur
nulla rei fit scissura
signi tantum fit fractura
qua nec status nec statura
signati minuitur

ecce panis angelorum
factus cibus viatorum
vere panis filiorum
non mittendus canibus!
in figuris praesignatur
cum isaac immolatur
agnus paschae deputatur
datur manna patribus

bone pastor, panis vere
jesu, nostri miserere
tu nos pasce, nos tuere
tu nos bona fac videre
in terra viventium
tu qui cuncta scis et vales
qui nos pascis hic mortales
tuos ibi commensales
cohaeredes et sodales
fac sanctorum civium

letras aleatórias

MAIS ACESSADOS

Loading...