letra de o ecclesia - hildegard of bingen
o ecclesia, oculi tui similes saphiro sunt
et aures tue monti bethel
et nasus tuus est sicut mons mirre et thuris
et os tuum quasi sonus
aquarum multarum
in visione vere fidei
ursula filium dei amavit
et virum c-m hoc seculo reliquit
et in solem aspexit
atque pulcherrimum iuvenem vocavit, dicens:
in multo desiderio desideravi ad te venire
et in celestibus nuptiis tec-m sedere
per alienam viam ad te currens
velut nubes que in purissimo aere
currit similes saphiro
et postquam ursula sic dixerat, rumor iste
per omnes populos exiit
et dixerunt: innocentia puellaris ignorantie
nescit quid dicit
et ceperunt ludere c-m illa
in magna symphonia
usque dum ignea sarcina
super eam cecidit
unde omnes cognoscebant quia
contemptus mundi
est sicut mons bethel
et cognoverunt etiam suavissimum odorem
mirre et thuris
quoniam contemptus mundi
super omnia ascendit
tunc diabolus membra sua invasit
que n0bilissimos mores in corporibus istis occiderunt
et hoc in alta voce omnia elementa
audierunt
et ante thronum dei dixerunt:
wach! rubicundus sanguis innocentis agni
in desponsatione sua effusus est
hoc audiant omnes celi
et in summa symphonia
laudent agnum dei
quia guttur serpentis antiqui
in istis margaritis
matherie verbi dei suffocatum est
letras aleatórias
- letra de luh rahh - siz
- letra de 1. platz (hurra hurra) - kings of günter & peter wackel
- letra de letka depression - sharidan
- letra de fort mercer - yg kronik
- letra de somebody else - bando gz
- letra de louvor sem fim (playback) - cassiane
- letra de no body - terrian
- letra de boucherie - ninho & niska
- letra de amazing ways - joe nichols
- letra de reston - hippies and assassins