letras.top
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

letra de cum vox sanguinis - hildegard of bingen

Loading...

c-m vox sanguinis
ursule et innocentis turbe eius
ante thronum dei sonuit
antiqua prophetia venit
per radicem mambre
in vera ostensione trinitatis
et dixit:
iste sanguis nos tangit
nunc omnes gaudeamus
et postea venit congregatio agni
per arietem in spinis pendentem
et dixit:
laus sit in ierusalem per ruborem
huius sanguinis
deinde venit sacrificium vituli
quod vetus lex ostendebat
sacrificium laudis circ-mamicta
varietate
et que faciem dei moysi obnubilabat
dorsum illi ostendens
hoc sunt sacerdotes qui per linguas suas
deum ostendunt
et perfecte eum videre non possunt
et dixerunt: o n0bilissima turba
virgo ista que in terris ursula vocatur
in summis columba nominatur
quia innocentem turbam
ad se collegit
o ecclesia, tu es laudabilis
in ista turba:
turba magna, quam
incombustus rubus
quem moyses viderat significat
et quam deus in prima radice
plantaverat
in homine quem de limo formaverat
ut sine commixtione
viri viveret
c-m clarissima voce clamavit
in purissimo auro, thopazio
et saphiro circ-mamicta in auro
nunc gaudeant omnes celi
et omnes populi c-m illis
ornentur. amen

letras aleatórias

MAIS ACESSADOS

Loading...