letras.top
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

letra de dies irae - gregorian chant

Loading...

dies iræ, dies illa
solvet sæclum in favilla
teste david c-m sibylla

quantus tremor est futurus
quando judex est venturus
cuncta stricte discussurus!

tuba mirum spargens sonum
per sepulchra regionum
coget omnes ante thronum

mors stupebit et natura
c-m resurget creatura
judicanti responsura

liber scriptus proferetur
in quo totum continetur
unde mundus judicetur

judex ergo c-m sedebit
quidquid latet apparebit:
nil inultum remanebit

quid sum miser tunc dicturus?
quem patronum rogaturus
c-m vix justus sit securus?

rex tremendæ majestatis
qui salvandos salvas gratis
salva me, fons pietatis

recordare, jesu pie
quod sum causa tuæ viæ:
ne me perdas illa die

quærens me, sedisti l-ssus:
redemisti crucem p-ssus:
tantus labor non sit c-ssus

juste judex ultionis
donum fac remissionis
ante diem rationis

ingemisco, tamquam reus:
culpa rubet vultus meus:
supplicanti parce, deus

qui mariam absolvisti
et latronem exaudisti
mihi quoque spem dedisti

preces meæ non sunt dignæ;
sed tu bonus fac benigne
ne perenni cremer igne

inter oves loc-m præsta
et ab hædis me sequestra
statuens in parte dextra

confutatis maledictis
flammis acribus addictis
voca me c-m benedictis

oro supplex et acclinis
cor contritum quasi cinis
gere curam mei finis

lacrimosa dies illa
qua resurget ex favilla
judicandus h0m- reus
huic ergo parce, deus:

pie jesu domine
dona eis requiem. amen

letras aleatórias

MAIS ACESSADOS

Loading...