letras.top
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

letra de magnificat - giovanni paolo colonna

Loading...

magnificat, anima mea, dominum
et exultavit spiritus meus in deo, salutari meo
quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius
et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum
fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui
deposuit potentes dе sede et еxaltavit humiles;
esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
suscepit israel puerum suum recordatus misericordiæ suæ
sicut locutus est ad patres nostros, abraham et semini eius in sæcula
gloria patri, et filio, et spiritui sancto:
sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. amen

letras aleatórias

MAIS ACESSADOS

Loading...