letras.top
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

letra de egressus jesus - giaches de wert

Loading...

egressus jesus secessit
in partes tÿri et sidonis
et ecce mulier chananaea
a finibus illis egressa clamavit, dicens ei:
miserere mei, domine fili david:
filia mea male a daemonio vexatur
qui non respondit ei verbum
et accedentes discipuli ejus
rogabant eum dicentes:
dimitte eam: quia clamat post nos
ipse autem respondens ait:
non sum missus nisi ad oves
quae periеrunt domus israel
at illa venit, et adoravit еum
dicens: domine, adjuva me
qui respondens ait:
non est bonum sumere panem
filiorum, et dare canibus
at illa dixit: etiam domine:
nam et catelli edunt de micis
quae cadunt de mensa dominorum suorum
tunc respondens jesus, ait illi:
o mulier, magna est fides tua:
fiat tibi sicut vis

letras aleatórias

MAIS ACESSADOS

Loading...