
letra de gaude virgo salutata - fawkyner
gaude virgo salutata
cui soli intimata
dei est sententia
salutat primum angelus
quid ait tum archangelus?
‘ave plena gratia.’
gaude quia tu maria
concepisti virgo pia
sine viri semine
jesum christum novo more
absque pena vel labore
obumbrante flamine
gaude quem et salutavit
elizabeth que portavit
precursorem filii;
illa statim prophetavit
proles ventre que saltavit
vir magni consilii
gaude cum post nati partum
reges magni est compertum
inspirato veniunt;
natum tuum honorarunt
tria magna que portarunt
ac herodеm fugiunt
gaude mater cum fugisti
in egyptum que inisti
nе periret filius
tecum joseph commigravit;
missus deo hoc mandavit
ut iretur citius
gaude templo salomonis
que vidisti cum patronis
disputantem filium;
admirantur sapientes
nati tui sunt dicentes
divinum ingenium
gaude cum post mortem petit
celos natus et decrevit
ornare sedem tuam
quam cum vitam hanc egisti
tu maria mater christi
haberes perpetuam
gaude cui preces dantur
quas cum audis relevantur
apud tuum filium
fac amemur te rogamus;
ne post mortem pereamus
da sedes celestium
amen
letras aleatórias
- letra de afrofuturist - nelson navarro
- letra de gurenge - jvna
- letra de ez - salamii tk
- letra de i was wrong - jinsol (april)
- letra de slush - motte (모트)
- letra de posesivo - anna strauss
- letra de comprami un juke-box - dalida
- letra de v motýlích záhradách - mária čírová
- letra de şahaneyim - zeynep bastık
- letra de i dont know - pj hunter