letra de propheta mendax - elizabeth maconchy
heriger, urbis maguntiensis
antistes, quondam vidit prophetam
qui ad infernum se dixit raptum
inde cum multas referret causas
subiunxit totum esse infernum
accinctum densis undique silvis
heriger illi ridens responsit
‘meum subulcum illuc ad pastum
nolo cum macris mittere porcis.’
vir ait falsus: ‘fui translatus
in templum celi, christumque vidi
laetum sedentem et comedentem
ioannes baptista erat pincerna
atque preclari pocula vini
porrexit cunctis vocatis sanctis.’
heriger ait: ‘prudenter egit
christus iohannem ponens pincernam
quoniam vinum non bibit unquam
mendax probaris cum petrum dicis
illic magistrum esse cocorum;
est quia summi ianitor celi
honori quali te deus celi
habuit ibi? ubi sedisti?
volo ut narres quid manducasses.’
respondit h0m-: ‘angulo uno
partem pulmonis furabar cocis;
hoc manducavi atque recessi.’
heriger illum iussit ad palum
loris ligari scopisque cedi
sermone duro hunc arguendo:
‘si te ad suum invitet pastum
christus, ut secum capias cibum
cave ne furtum facias spurcum.’
(haec herriger dixit
antistes urbis maguntiensis.)
letras aleatórias
- letra de sunrise - alice ivy
- letra de the day i tried to teach charlene mackenzie how to drive - ray stevens
- letra de carousel - ben beal
- letra de change - jag
- letra de colors - penwin
- letra de instagram - mlody maciek
- letra de middle finger - black josh
- letra de move (춰) - 1the9
- letra de спокойно (quietly) - zavet
- letra de can you imagine - addict