letra de tantum ergo – the cathedral singers

tantum ergo sacramentum
veneremur cernui:
et antiquum doc*mentum

novo cedat ritui:
praestet fides supplementum
sensuum defectui.

genitori, genitoque
laus et iubilatio,
salus, honor, virtus quoque
sit et benedictio:
procedenti ab utroque
compar sit laudatio.
amen.

v. panem de caelo praest*tisti eis.
r. omne delectamentum in se habentem.

oremus: deus, qui n*bis sub sacramento mirabili, p*ssionis tuae memoriam reliquisti: tribue, quaesumus, ita nos corporis et sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuae fructum in n*bis iugiter sentiamus. qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
r. amen.

- letras de the cathedral singers